(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De ablativi in veteribus linguis Italicis forma et usu locali [microform]"

MASTER 

NEGA TIVE 
NO. 93-81316 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the 
"Foundations of Western Civilization Preservation Project" 



Funded by the 
NATIONAL ENDOWMENT FOR THE HUMANITIES 



Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyright law of the United States - Title 17, United 
States Code - concerns the making of photocopies or 
other reproductions of copyrighted material. 

Under certain conditions specified in the law, libraries and 
archives are authorized to furnish a photocopy or other 
reproduction. One of these specified conditions is that the 
photocopy or other reproduction is not to be "used for any 
purpose other than private study, scholarship, or 
research.'* If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of **fair 
use,** that user may be liable for copyright infringement. 

This institution reserves the right to refuse to accept a 
copy order if, in its judgement, fulfillment of the order 
would involve violation of the copyright law. 



A UTHOR: 



RUGE, MAX 



TITLE: 



DE ABLATIVI IN 
VETERIBUS LINGUIS 

PLACE: 

LIPSIAE 

DA TE: 

1877 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 

BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARCFT 



Master Negative # 

-2- 





Restrictions on Use: 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



r 



877 «55 

Z8 
V.2 



• • • 



Ruge, Maximilian Fordinand, 1853- 

De ablativi in veteribus lin^^uis Italioin 

forma et usu locali, dissertatio ... quam . 

scriprdt ::axirnilianu3 F. Ru^e ... Lipsiae, sumpti- 

bus S. Hirzelii, 1877. 
p. 385-417. 21 cm. 

Thesis. Leipzig, 

Curtius u. Brugman, Studien X. 
Volujr.e of theses. 



TECHNICAL MICROFORM DATA 

FILM SIZE:_35_^£rL__ _ REDUCTION RATIO:__/^V^ 

IMAGE PLACEMENT: lA <^^? IB UB 

DATE FILMED:___ViZ'2_-'_?3 INITIALSJ ^_/__ 

FILMEDBY: RESEARCH PUBLICATTQNS. INC WOODBRIDGF. CT ' 



iiciiiJiuAo^ijii^viu- A"iaC liuvhLBUL/uvi i liij 



■Hn,y..MkMmmis 



BiblbRtaphk Irfe^ulanMpq in M ie Original Document 
Ust volumes and pages affecled; iiiclude name of insUtution if filming borrowed text. 

Page(8) missing/not avallable: 



yolumes(s) missing/not available: 



_lilegible aiid/or damaged page(s):. 



— Page(s) or volumes(s) misnumbered: 



Bound out of sequence:. 



Pags(s) or iilustration(8) filmed from copy borrowed from:_ 




Other; 



J/kim^f^ M^i 3^-i\i 




c 




Association for Information and Image Management 

1 1 00 Wayne Avenue, Suite 1 1 00. 
Silver Spring, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 

1 2 3 



iiU 



niiiiiiiiiiiiiiiimiiiiiiiin 



4 5 6 7 8 9 10 11 12 

iiiliiMliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiMliiiiliiiiliiiiliiiim 



13 14 15 mm 

iiliiiiliiiiliiiiliiii 



TTT 



I I I 



TTT 



Inches 



1.0 



i.i 



1.25 



'-IIM 

156 3:2 









1 3.6 

14.0 



1.4 



2.5 



2.2 



2.0 



1.8 



1.6 




MflNUFflCTURED 10 fillM STfiNDfiRDS 
BY fiPPLIED IMfiGEp INC. 




) 



//f 



J 



/7T 






/ . 



'VvO r 



^i»-»»-!- 



DE ABLATIVI 
IN VETERIBUS LINGUI8 ITALICIS 

FOEMA ET USU LOCALI. 



\ 



X^ 



DISSERTATIO INAUGUKALIS 

QUAM 

AD SUMMOS IN rmL<»S(»PllI.VH()N(>l!ES AB AMPLISSBK» 1'111L(JS(J1'I1(JIIUM 
OllDINE ALMAL LITTEIIAUIM U\n EUSrrATIS LIPSIENSIS 

RITE IMPETRANDOS 

SCEIPSIT 

MAXIMILIANUS F. RUGE 

BETIOLINENSIS. 



LIPSIAE 

SUMPTIBUS S. HIRZELII. 



MDCCCLXXVII. 



Quamquam iam multi iique homines doctissimi quomodo 
. in prisca latinitate oasus ad terminos locales significandos 
adhiberentur, exposuerunt atque diligentissime paene omnia 
I exempla, quae in scriptis Romanorum ad hanc rem pertinent, 
collegerunt, tamen nova quaestione opus est, quia fere nuu- 
quam, ut necesse erat, quaesitum est quomodo casuum et sim- 
plicium et cum praepositione coniunctorum usus in lingua 
latina ortus esset. Neque sufficit redire ad antiquissima, quae 
quidem nobis nota sunt, sermonis latini tempora, sed profi- 
ciscendum est a principiis syntaxi comparativa constitutis. 

Delbrueckius enim primus in illo libro, quo egit de ab- 
lativo, locali, instrumentali (B. Delbruck: Ablativ, Localis, 
Instrumentalis im Altindischen, Lateinischen , Griechischen 
und Deutschen, Berlin 1867) demonstravit , qui usus horum 
casuum in lingua indogermanica fuerit, ut nunc quidem satis 
explicari possit, quibus rebus latinae linguae usus ab illo 
differat. Et Delbrueckius quidem in unam tantum omnium 
dialectorum italicarum, latinam, inquisivit. Sed cum casus 
in lingua osca et umbrica et aliter formati et aliter inter se 
commixti sint atque in lingua latina, etiam usus eorum non 
prorsus idem est. Cadit hoc maxime in ablativum, cui trac- 
tando operam ita navabimus, ut quaeramus, quomodo in 
linguis italicis hic casus ad terminos locales significandos 
adhibitus sit, qua in quaestione polissimum linguae latinae 
ratio habebitur. 

Primum quidem breviter de ablativi forma disputandum 
erit. — Constat inter omnes in lingua italica sicut in san- 
scritica primitus octo casus fuisse, cuius copiae, quamquam 



CuRTius u. Bruomax, Studien X. 



:iD 






^^ 



'.?« 



386 



Ruge 



in omnibus dialectis instrumentalis cum ablativo coaluit, 
localis in lingua latina partim cum ablativo partim cum 
genetivo vel dativo coniungebatur, vestigia tamen ne nunc 
quidem plane evanuerunt. 

lam ut de ablativi usu exponamus, etiam de adverbiis 
localibus disputandum erit, neque vero, quoniam terminorum 
temporalium magna pars recta via ex locaiibus orta est, hi 
plane silentio praeteriri possunt. 

Scriptores latinos omnes usque ad Terentium perlustra- 
vimus, ita tamen, ut exempla ex illis praecipue fabulis Plau- 
tinis hauriremus, quae accurate editae sunt, eis autem, ad 
quas apparatus criticus deest, non multum tribueremus. — 
Librorum, quos adhibuimus, hi potissimum nominandi sunt: 
Delbruecki liber is, cuius iam supra mentionem fecimus; 
Holtze: Syntaxis prisc. latin. Lipsiae 1861; Draeger: 
Historische Syntax d. lat. Sprache, Leipzig 1874, qui homo 
doctus ubi de antiquis temporibus agit, plerumque Holtzium 
secutus est. Etiam a Brixio et Lorentzio in Plautinarum fabu- 
larum editionibus multa quae huc pertinent diligentissime 
collecta sunt. Itaque cum magnae collectiones iam ab aliis 
confectae sint, ego id maxime egi, ut has supplerem, quod 
quidem aliquoties fructui esse putavi; praeterea paucis tan- 
tum iisque gravissimis exemplis usi sumus. 



Caput I. 
DE CASUUM FORMA. 

L Ablativus pluralis. 

In forma ablativi pluralis cognoscenda quae difficultates 
insint, neminem fugit. Equidem Boppi (Vergl. Grammatik 
I. 485), quem alii viri doctissimi secuti sunt, sententiam im- 
probandam esse credo; nego enim in hoc casu formando 
linguam graecam atque latinam, quas artissime cohaerere 
Georgius Curtius (K. Z. IX a. s.) intellexit, prorsus inter se 



\ 



De ablativi in veteribiis linguis italicis forma et usu locali. 387 

fuisse diversas; deinde, cum ablativi pluralis latini usum, 
qualis sit, spectamus, illorum sententia, qui hunc casum loca- 
tivum esse putant, nobis valde arridet; sed quod maxime 
nos impedit, quominus Boppi sententiam probemus, hoc est: 
non est dubium, quin in lingua indogermanica huius casus 
exitus bhjams fuerit, unde in lingua italica Jos, in latina 
bosi bus formatum cum stirpe verborum in / exeuntium con- 
iungebatur {avi-biis)\ verba autem in consonantem exeuntia 
ex horum analogia ibus stirpi adiungebant. Schleicherus 
autem (Compendium pag. 569) multique homines doctissimi 
ex suffixo bhjams etiam exitum ablativi vel dativi verborum 
in « et exeuntium ducunt, rati has formas aliam ex alia 
paullatim exortas esse: ^equofios — ^equohios — *equoios — 
equis. Quam sententiam veram non esse ex lingua umbrica 
apparet. Stirpis enim fratr (lat. frater) , avi (lat. avis) ab- 
lativus pluralis est fmtrus, aveis] stirpis vocalibus a vel o 
terminatae ablativus est Treplanes, dequHes (in tabulis po- 
sterioribus Treblaner, dequrier)^ cum contra illae formae 
etiam tum litteram s intactam retineant. Nam cum linguae 
umbricae posterioris proprius sit rhotacismus — dico eam 
legem, qua quodque s simplex vel intermedium vel finale in 
r mutatur — , inter s litteram , quae servatur in formis aveis 
— aveis, et illam, quae mutatur in formis Treplanes — Tre- 
blaner a. a., aliquid interesse putandum est. Nam si quis 
dicat in lingua umbrica, quae in tabula quinta, sexta, septima 
legitur, consonantem s inter duas vocales aut in fine verbo- 
rum inveniri, profecto illud s non est simplex, quod his ex- 
emplis demonstratur : Fisim, pro quo in tabula Iguvina VII. 
a. 43 Fissim legitur; taces, contractum ex *tacetos, quod etiam 
per tacez, quae tabularum antiquiorum scriptura est, com- 
probatur. 

Quam ad difficultatem , quae Schleieheri sententia pro- 
bata exoritur, removendam atque quid intersit inter ablativi 
formas explicandum ab aliis aliud requisitum est remedium. 
Aufrechtus et Kirchhoffius in illo libro (AK. Die umbrischen 
Sprachdenkmaler, Berlin 1849 50 pag. 114. 128. a. s.), quo 

25* 



I 



388 



Ruge 



lingua umbrica ut nobis nota esset, summo labore admirabi- 
lique ingenio effecerunt, illud es umbricum (Tt^eplanes, -er) 
ex suffixo bhis, terminationes autem eiusdem casus us (Jra- 
trus) et eiSi es (aveis-s) ex bhjas sanscritico (indogermanico 
bhjams) derivandum esse putaverunt; quorum virorum sen- 
tentia certe non confirmatur eo, quod ex eodem suffixo bhjams 
exitum accusativi pluralis ducere conantur. Quam senten- 
tiam de ablativi forma prolatam quominus sequamur, non 
modo id nobis impedimento est, quod consonans / vel bh 
excidisse putatur, sed etiam aliae causae, quae suo loco com- 
memorabuntur. 

In eundem errorem Corssenus (Kritische Nachtrage, 
Leipzig 1S66 pag. 216) inductus est, qui fratrus ex *f?*(tlrefos 
excidente / formatum esse sibi persuasit, qua in explica- 
tione ne contractio quidem, qua u litteram ex e atque o voca- 
libus ortam esse contendit, concedenda est. Quomodo stirpes 
in / exeuntes se habeant, ipse non reputat, nec possunt illae 
formae eo modo explicari. Praeterea haec sententia, quam 
hodie multi homines docti (Enderis, Formenlehre der osk. 
Spr., Zttrich 1871 pag. LX. LXVI a. a.) probant, quam falsa 
sit, vel maxime ex hac re perspici potest: si us verbi fra- 
trus ex hus — fus — fius — bhjas, atque is verbi prosesetis 
(prosesetir) ex his — fis — fes — bhjas orta esset, utrum- 
que s aequo modo ac simplex in tabulis linguae iunioris umbri- 
eae latine scriptis in r mutata esset, quod factum non est. 

Brealus (Breal, Les tables Eugubines, Bibliotheque de 
Tecole des hautes etudes, Paris 1875 pag. 7) ad has varias 
formas explanandas suffixum s, quod in r mutatur, cum 
graeco ai convenire atque s immutabile graeco saai respon- 
dere putat. At non modo u illud iu fratrus quid sibi velit, 
non perspicitur, sed etiam hoc huic explicationi obstat, quod 
eaat unius linguae graecae proprium est. Nam huius forma- 
tionis cum in lingua latina vestigia nulla exstent, dubito num 
in lingua italica ad ablativos pluralis numeri verborum in 
consonantem vel i exeuntium formandos alia forma atque fos 
vel bos usurpata sit. 



\ 



\ 



■"n 



/ 



De ablativi iii veteribus liiiguis italicis forma et usu loculi, 389 

Rectissime autem iam a Schleichero (Comp. pag. 570) 
stirpium consonanti terminatarum suffixi forma intellecta est, 
qui fratrus ex '-^fratr-fos ortum esse dicit. Lege enim com- 
muni, qua lingua umbrica utitur, formae *fratffos — '^fratrfs 
— "^fratrss — *fratrs, ubi tum vocalis u fusci coloris f et r 
causa interposita est, alia ex alia ortae sunt (cf. pihas, sive 
pihaz, — "^pihats — ^pihatos). Quam ^ententiam veram esse 
etiam ex nominibus, quorum stirps i vocali finitur, intellegitur, 
in quibus eodem modo aveis ex ^aveiss — ^aveifs — "^aveifos 
derivandum est. Quae cum ita sint, falsum esse putabimus 
quod Franciscus Buechelerus (Grundr. d. latein. Decl. pag. 94) 
de his formis disputavit fratrus recta via excidente / forma- 
tum esse ratus, quia sic neque aveis nec s immutabile intelle- 
gerefur. 

Vides nunc illud s verborum frati^us, aveis in r muta- 
tum non esse propterea quod non simplex erat, sed quasi 
duplex, ex fs assimulatione contractum. Nec parum confir- 
matur nostra sententia lingua osca, quae idem discrimen 
praebet, ubi forma ablativi stirpium in a vel o exeuntium 
cum latinis convenit (hiirt-ias — ^hort-ois — hort-is, quod a 
graeco xoqtok; ne separes); sed anafjiss in lingua latina 

ibus esset; quae forma a Schleichero recte ex * — ifos 

(* — ifs) deducitur. 

Quibus rebus expositis nolite dubitare, quin Buechelerus 
et Brealus recte disputaverint ablativum pluralis numeri ita- 
licum stirpium vocali a vel o terminatarum suffixi si (at) ope 
formatum esse rati ; qua re factum est, ut casus ablativus (sive 
dativus) pluralis et locativi et ablativi, qui proprius dici potest, 
usum habeat. 

Dicet fortasse quispiam formas filiabus, portabus, ami' 
cibus, suibus (pro suis Mo. I. R. N. 6417) repugnare contra id, 
quod diximus ; minime. Errat enim Schleicherus (Comp. 569), 
cum ex Jiliafjus, aniicibus formas Jiliis, aniicis derivatas esse 
putat. Formae enim, quales sunt amicilms, suibus, vix aliter 
oriri potuerunt quam per falsam quandam, quae dicitur, ana- 
logiam. Inter filiabus autem atque filiis non ea ratio inter- 



ir 



390 



Ruge 



cedit, ut altera forma ex altera exorta sit, sed fliubus aut per 
analogiam tertiae quae dicitur declinationis formatum putan- 
dum est aut, quod mihi quidem verisimilius videtur esse, 
suffixi bus {bhjams) ope eodem modo atque ceterarum decli- 
nationum ablativi procusum est. 

Miranti tibi, quid sit quod illic casus localis, bic abla- 
tivus superaverit, hoc in mentem revoca: priore tempore 
exitus futuri latini [bo) in omnibus coniugationibus adhibe- 
batur (cf. Enn. Plaut.: aiidibo a. a.), postea vero tantum in 
eis coniugationibus, quae prima atque altera vocantur, cum 
reliquae couiugationes exitum coniunctivi vel optativi sibi 
sumereut. 

2. Ablativus singularis. 

Huius casus exitus substantivorum in lingua sanscritica 
in a exeuntium dt {acvdt) est, quem fortasse recte Maximi- 
lianus Muellerus (Essays IV. pag. 415) ex dd (arvdd) muta- 
tum esse iudicavit; quae forma consonanti d terminata cum 
in lingua slavonica, sanscritica, graeca (ubi eius partem ad- 
verbia in ox; exeuntia susceperuntj nisi in masculinis et neutris 
stirpium in a et pronominibus non exstet, Leskienius (Die De- 
clination im Slavisch-lit. und Germanischen 1876) his tribus 
modo ordinibus hunc casum deberi dixit, nonnullis autem in 
aliis linguis ex analogia ad ceteras declinationes esse trans- 
latum. In osca quidem lingua illud d semper invenitur, etiam 
iis locis, ubi ablativus casus instrumentalis munere fungitur 
{doliid rnaliid — dolo malo, eisak eitiuvad — ea pecunia XVI. 3); 
in latina contra iam ab antiquissimis, quae nobis nota sunt, 
temporibus, illud d uon constanter scribitur, ut discerni 
nequeat, instrumentalis casus utrum semper litteram d acce- 
perit necne. 

Miro quodam modo Bergkius (Beitrage z. latein. Gram- 
matik, Halle 1870 I. pag. 21) hac de re disseruit, quoniam 
aliunde et Benventod eadem loci ratione uterentur, suffixum 
ablativi de fuisse, cui graecum d^e responderet; qua in re 
morari ceite opus non est, quoniam dubitari non potest, quin 



■\ 



/ 



\. 



V.-' 



y 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 391 

ablativus, qualis in ceteris linguis indogermanicis / [d) littera 
formatus invenitur, talis olim in italica fuerit, neque eorum 
sententia mihi arridet, qui veterem ablativi formam alia for- 
matione oppressam esse putant, qua sententia Bergkius vi- 
detur usus esse; tum videas velim formas donnibo et dor- 
miam, quae, quamquam eandem vim habent, tamen plane 
diverso modo formatae sunt. 

Lingua autem umbrica nunquam illud d servavit, atque 
quae vestigia Buechelerus (Tabul. Eugub. VI. Fleck. Jahrb. 
f. Philol. 1875 pag. 318) se invenisse putat, ea incerta esse 
deraonstrabo: 

1) pure tedle iquo dante) tab. V. a. 7 eodem iure sic di- 
vidi potest: pu-re, praesertim cum Buechelero iudice porsi 
igui) factum sit ex po-rsi\ quid illud ri (vel re, ?'si, rse, 
exortum ex de) sit, difficile est dictu; fortasse non plane in- 
epte quispiam dicere possit non esse diversum a graeco de, 
quod pronominibus nonnullis additur {ode) atque cohaeret 
cum latino dam, dem. 

2) In tabula VI. a. 5 legitur sei^si pirsi, quod Bueche- 
lerus rectissime vertit: sede qua. At pirsi non est ablativus 
sed locativus pi-rsi , qui casus exstat in verbis sersi {sedi\ 
esmi-k, erse, tab. VI. a. 5, 8; itaque er^se pirsi YQxim^Mm 
est hic ubi, non tum cum , quam sententiam Brealus sequitur, 
cura vix nobis concedere possimus, ut in lingua satis ignota 
eadem verba, argumento certo deficiente, diverso modo ver- 
tantur. 

Nura liceat in veterum Romanorum scriptis illud d ab- 
lativi restituere, id quod Ritschelius in Plauti fabulis conatus 
est, cum hac de re iam saepissime quaesitum sit, infra de 
paucis modo formis disputabimus ; id negari non potest, verba 
primae et secundae declinationis diutissime illud d conser- 
vasse, id quod inscriptiones deraonstrant hae: C. I. I, 181 
aere molticatod\ I, 30 Gnaivod palre proynatus, quod Les- 
kieni sententia probata ea re explicari possit, quod hae de- 
clinationes solae iure illud d possederint. — Neque raro iam 
antiquissimis temporibus nominura stirpes in conspnantem et 



392 



Kiige 



/ exeimtes inter se commixtas esse, ex his formis apparet: 
aved, airid (C. I. I, 61), coventwnid, virlutei, Jontei, dotei, 
patj^e, cuius vocis syllabam ultimam productam fuisse ex illo 
versu Saturnio intellegitur: 

Gnaivod patre prognatus — fortis vir sapiensque. C. I. 
I, 30. 

Ablativus autem nominum in i exeuntium sic ortus est : 
sorti-ed — sortid\ tum consonanti d amissa atque vocali / 
in e mutata, casus ablativus cum dativo sive locativo, quo- 
rum uterque casus, quominus iam antea eandem formam pi ae- 
berent, diversa tantum finalis syllabae quantitas impediverat, 
ita coniungebatur, ut usus formarum rure, rurt non differret. 

Vidimus igitur in omnibus linguis italicis pluralis abla- 
tivum et locativum, in latina singularis quoque duarum decli- 
nationum in unum esse coniunctos. 



Caput II. 
DE ABLATIVI CXSUS USU. 

Octo casuum, qui iu omnibus linguis indogermanicis olim 
exstabant, lingua latina septem vel potius sex servavit, cum 
locativus partim ad usum satis artis finibus circumscriptum 
et fere adverbialem reduceretur, partim cum aliis casibus 
coalesceret, quibuscum una a plerisque grammaticis prae- 
teritae nostraeque aetatis tractabatur. Cuius rei exemplum 
luculentum hoc est: plerumque dictum est ruri {auf dem 
Lande), at rure paterno (auf d. vuterl, Landijut) ; apparet enim 
;w2 propterea cum adiectivo coniunctum non esse, quod ad- 
verbium erat. 

Sermo latinus, qualis in antiquissimis monumentis, quae 
quidem ad nos pervenerunt, exstat, praepositiones saepius 
in usum sujim convertit quam sequenti tempore factum est, 
quo certiore quadam lege purorum casuum casuumque cum 
praepositionibus coniunctorum usus distinguitur. Quare Plauti 



\ 



V 



/ 



De ablativi in veteribus liuguis italicis forma et usu locali. 393 

fabulas perscrutantibus nobis dubium est, num Tychonis 
Mommseni (Programm d. Gymnas. z. Frankfurt a;M. 1874, 
1876) sententia plane probanda sit dicentis in prosa oratione 
plures praepositiones quam in poesi adhibitas esse. Cum vero 
in terrarum atque urbium nominibus potissimum usus antiquis- 
simus cognoscatur, haec verba seorsum in fine tractabuntur. 

Casu ablativo, id quod iam veteres Indorum grammatici 
intellexerunt, ea res effertur, a qua quid separatur ; in latina 
contra lingua hic casus praeter propriam illam vim instru- 
mentalis quoque et locativi partes in se suscepit, itaque 
factum est, ut homo latinus ablativo casu ad eas interroga- 
tiones respondere posset, quae sunt in nostra lingua woher, 
wo, ivomit, wodurch; nam eam vim, quae est in nostro wohin, 
quam Buechelerus (Gr. pag. 46) huic casui tribuit, ei conce- 
dendam non esse infra demonstrare conabimur. 

Considerantes igitur, quomodo hic casus ad terminos 
locales significandos usurpatus sit, viae, quam Delbrueckius 
primus ingressus est, nos committemus. Qui casus cum, quod 
iam supra tetigimus, nonnullis aliis par fieret, evenit, ut per- 
spicuitatis causa saepe cum praepositionibus coniungeretur, 
ex quibus non raro intellegitur, utrum usus quidam ablativi 
proprius an instrumentalis an locativus primitus fuerit, quare 
in sequenti quaestione casum nudum a casu cum praeposi- 
tione coniuncto separatum tractabimus. 

Primo quidem loco de primigenio huius casus usu dis- 
seremus. 

Ablativi usus proprius. 

I. Ablativus cum verbis movendi, eundi, pellendi con- 
iunctus. 

1) Verba simplicia. 

a) Hic praecipue dotno et rure commemoranda sunt; 
qua ductus ratione Lorentzius {in ed. Mostellariae fab. 
pag. 262) formae rwn num eadem vis esse possit dubitet, 
nescio; nos quidem non falsam esse putamus Buecheleri 
sententiam, qui ?'uri ablativi propriam formam esse con- 



! 



394 



Riige 



tendit, quia verbo rus in declinationem nominum in i ex- 
euntium transgresso fieri non potuit, quin ruri ex ruri-ed 
(cf. sortid pag. 392) oriretur. — ruri autem ea potestate le- 
gitur his locis: 

videtur ruri redisse. Truc. III, 2, 1. 

si ruri veniat. Truc. III, 2, 25. 

veniuntruri rustici. Most. 1076. Itaque uon estcurmutes. 
— Tum: cubitu surgat. Cato r. r. 5. 

saxo saliat. Plaut. Trin. 266. 

ofticio migrat. Trin. 639. Quocum Placidi glossam 
compares: ojjicio migravit i. e. ojjicio recessit (Deuerl. 73). 
Quare codicis Ambrosiani lectio confirmatur, cum cod. BCD 
hunc locum male scriptum praebeant. Huc ducendum est: 

nostro officio non digressos esse. Ter. Phormio 722. 
In Terenti vero fabulis hic usus multo rarior est: 

grex motus locost. Pho. 32. 
b) saliunt e saxo. Cato orig. pag. 66 (ed. Peteri). 

auxilia a me segregant spernuntque se. Plaut. Capt. 517. 

ut e lecto nequeat surgere. Ter. Ad. 520. 
Exstant multa alia exempla. 

2) Verba cum praepositione composita. 

a) exterrita somno. Ennius ann. 37. 

quae me somno suscitet. Plaut. Mil. 689, ubi Brixi 
coniectura haud verisimilis est, tametsi Merc. 160 ew somno 
ewcitat legitur: qua dictione quamquam Cicero semper usus 
esse dicitur, tamen nihil ad hunc locum spectat, cum Plautus 
non certam in praepositionibus adhibendis regulam sequa- 
tur. Aequo iure Livius afferri possit, qui I, 7, 6 somno exci- 
tare dicit. 

templo hanc deducitis. Liv. Andr. 14. 

exigor patria. Naev. 10. 

regno expellunt. Pacuv. 10. 

hinc vos propere stabulis amolimini. Pacuv. 16, quo 
loco a Buechelero et Ribbeckio propere a (sive e) stabulis 
scribitur. 



\ 



/ 



V 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 395 

aedibus absterrui. Titin. 45. 
egredere, exi, ecfer te elimina urbe. Accius 593. 
quam extorrem hac domo faciam. Titin. 77, ubi Rib- 
becki coniectura probatur. 

evolvam terra aut mari aut alicunde. Plaut. Pseud. 305. 

porta exierunt. Mil. 1432, quo loco portam, quod in 
cod. Ambr. legitur, haud omnino reiciendum est, si com- 
paramus ea, quae usitatissima sunt: exire urbem, limen exire 
Ter. Hec. 378, graec. Iy.^^cXbIv tov "^EIItiotiovtov, 

patria hac effugiam. Merc. 660. 

manu emisisti mulierem. Persa 482. Mirum quod 
Plautus atque Terentius semper hoc verbo composito emit- 
tere utuntur (cf. Lor. in ed. Pseud. 346). Nam Bothi edi- 
tioni, ubi aliquoties manu mittere legitur, non multum tribui- 
mus (cf. Casin. II, 8, 38 a. s.). 

manibus amisisti praedam. Mil. 457. 
opsonatu redeo. Men. 277. 288; Cas. III, 3, 98. 
eiciat oppido. Ter. Andr. 382. 
emunxi argento senes. Pho. 682. 
erus uxore excidit. Andr. 423. 
a pueris abscessit. Naev. 26, i. e. longe abest a pueris. 
at: ex ephebis excedere. Merc. 61, i. e. desiit ephe- 
bus esse. 

b) e conspectu hinc amolire. Pacuv. 184. 

exit ex aedibus quoquam. Plaut. Pseud. 730. 

exturbasti ex aedibus. Trin. 137. 

possum me evolvere ex his turbis. Ter. Pho. 824. 

Hic usus per totam latinitatem vulgaris erat. 

11. Verba abstinendi, liberandi, solvendi. 

d) capitali periclo me servavi. Plaut. Trin. 1088. 
vos curis solvi ceteris. Ter. Hec. 230. 
requiescat malis. Ennius tr. 295. 
dicta factis discrepant. Accius 48. 
curae somno me segregant. Sext. Turp. 52. 



'7 



396 



Piuge 



me prohibent uxore. Mil. 699. 

ut meis bonis exberedem me faciam. Most. 234. Sed 
alia quoque buius verbi constructio invenitur: exberedem 
illum fecero vitae suae. Baccb. 849 (vide Madvigium Gr. Gr. 
§ 286 b in adn.). 

te poteris defensare iniuria. Baccb. 443. 
maxumam bic iniuriam foribus defendat. Most. 900. 
te boc crimine expedi. Ter. Hec. 755. 
abstine hoc, mulier, manum. Truc. V, 3, 4. Verbum 
ahstinere bis variis modis usurpatur; 

of) abstinere aliquid; Men. 985: abstineam culpam; cf. 
Ter. Haut. 565. 

/?) abstinere aliquid ab aliquo; Ampb. 340: a me ut abs- 
tineat manum. 

y) abstinere aliquid aliqua re (aut: aliquo); Rud. 425: 
potin ut me abstineas manum. Truc. V, 3, 4, 52. 
Poen. I, 2, 73. Cato r. r.: alieno manum abstineat. 

(5) se abstinere aliqua re; Casin. I, 1, 13: urbanis 
rebus te abstines; Ter. Hec. 139: sese illa abstinere ut 
potuerit. 

€) abstinere aliqua re; Men. 770: abstineat culpa; cf. 
Rud. 1008. 

b) arcere ab domum itione. Accius 173; cf. Pacuv. 305 
ara arceam. 

illum ab illa prohibeas. Epid. II, 2, 106. 
ab Atticis abhorreo. Merc. 837. 
filius a patre liber esto rel. XII tab. pag. 125 (in ed. 
Schoelli). 

auxilio nudus. Accius 427. 

detegetur corium de tergo meo. Epid. I, 1, 67. 

III. Verba quae abesse significant. 

a) impetus haud longe mediis regionibus restat (pro di- 
stat), Ennius ann. 475 (ed. Vahleni). 



\ 



\ 



< 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 397 

suam rem bene gessere et publicam patria procul Enn 
tr. 220 (Ribb.). 

Quibus exemplis apparet improbandum esse id, quod 
Draegerus (pag. 455) disputavit, baec adverbia semper cum 
praepositione {longe a, procul a) coniungi. 

b) a me culpam esse procul. Ter. Ad. 348. 
longe ab aedibus fugiat. Plaut. Most. 390. 
ius atque aecum se a malis spernit procul. Ennius 
tr. 224 (Ribb.). 

Huc ducenda sunt: 

haud ab re tibi convenit labos. Truc. II, 6, 40, i. e. 
non damno tuo sive non abest a tuo fructu. 

ab re consulit. Trin. 238, quo loco Brixius eiusmodi 
exempla collegit. 

Contrarium efficitur praepositione exi 
ex tua re est. Pseud. 336, i. e. tibi usui est, 

ab significat aliquid abesse, ex aliquid quasi ex intimo 
prodire. Quamquam autem ab et ex non semper plane dis- 
cernuntur, tamen ex gravius est. 

IV. Verba petendi, orandi, impetrandi. 
a) Fieri potest ut verbum j)etere praepositione omissa cum 
ablativo coniungatur; Mostellariae enim fabulae versus 762, 3 
in codicibus BC corrupti sunt, in codice A sic scripti leguntur : 

hinc exemplum capere volt 

nam ille eo malum binc opere exemplum petit, 

ubi Ritschelius verbum eo in ex mutavit atque versus sic 
restituit: 

Nunc hinc exemplum capere volt nisi tu nevis. 

Ne ille ex malo malum hinc opere exemplum petit. 
Similiter ab interpretibus in aliis locis praepositiones 
codicibus repugnantibus additae sunt; in Aul. IV, 7, 6 versu 
codices hanc lectionem praebent: istuc confido fratre me im- 
petrassere. Holtzius quidem: „recte editores, inquit, etiam 
Kampmannus (de praep. ab pag. 12) ante fratre addiderunt 



I 



V 



398 



Ruge 



a, quoniam omissio praepositionis apud illud verbum inaudita 
est. " Sed aliae quoque enuntiationes commemorabuntur, ubi 
Ciceronis quidem aetate praepositio necessaria esset, in Plauti 
vero fabulis codicum auctoritatem secuti praepositionibus opus 
esse negamus. Exempli gratia Merc, 521 versum adfero: 
matura iam inde aetate ; omnibus autem aliis locis praepositio 
ah legitur: Trin. 305: inde ab aetate a. s. 

b) ab iis petunt. Enn.tr. 359; ab hoc exorabo. Baccb. 1 177. 
praeterea invenitur: orare ex te. Mil. 1072. 

V. Verba originis. 

a) Erebo creata nox. Enn. tr. 183 (Vahl.). 
Tantalo prognatus. Kaev. 49. 

quo genere aut quibus parentibus nata sit. Plaut. 
Persa 594. 

ortus mediocri satu Cadmogena. Accius 642. 
bomo Graio patre. Ennius ann. 183. 
bospitem Zacyntho. Merc. 940. 

Qualibus in elocutionibus Terentius fere semper praepo- 
sitiones usurpat, at habet: 

bonam bonis prognatam esse. Pho. 115. 

b) ex se Anchisem generat. Enn. tr. 31. 
ab stirpe exortus. Accius 596. 

a stirpe supremus Burrus. Enn. tr. 184. 
de summo loco adulescens. Capt. 29. 
navem ex Rhodo. Merc. 257. 
e Corintho advena anus. Ter. Haut. 96. 
ex te esse natum. Haut. 1020. 

VI. Ablativus cum praepositione coniunctus genetivi 
partibus fungitur: 

abs te tetigit aures nuntius. Ex inc. fab. 23 (Ribb. 1, 237). 
esne tu ab illo milite. Pseud. 616 (cf. Lor. adn.). 
foris concrepuit hinc a vicino sene. Mil. 154. 
lar familiaris ex hac familia. Aul. I, 1, 2. 
a nobis concrepuerunt fores. Ter. Haut. 613. 



\ 



/ 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 399 

VII. Ablativus cum praepositione coniunctus saepe eum 
usum habet, ut aliquid a copia aliqua disiungatur (Holtze 
pag. 55, 179), quae dicendi ratio a Plauto multo saepius 
quam a Terentio adhibetur; scriptores vero classicae aetatis 
eius usus reliquias tantum retinuerunt. 

facere sumptum de tuo. Plaut. Baccb. 98. 

pauci ex multis. Pseud. 390. 

solus ex plurimis. Most. 880. 

tu ex amicis certis es certissimus. Trin. 94. 

nemo ex omni Attica iuventute. Most. 30. 

faciunt de malo peculium. Most. 863. 

hic de grege illost. Ter. Ad. 362. 

VIII. Ablativus cum praepositione coniunctus instru- 
mentalis casus loco adhibitus videtur esse. 

ex opibus summis. Mil. 620. 
tantum poterit a facundia. Ter. Haut. 13. 
ex amore insanit. Plaut. Merc. 325. 
sanus fiet ex eo morbo. Cato r. r. 157. 
abs te virgines viduae sunt. Enn. tr. 279. 
sterilis ab datis. Truc. II, 1, 30. 

Ablativi vis, de qua supra disputavimus, cum iam ex 
lingua indogermanica in italicam transierit, non est mirum 
quod in ceteris quoque dialectis idem usus reperitur, quam 
rem nonnullis exemplis probaturi sumus. 

1) Lingua umbrica. 

a) ampentu testru sese (impendito e dextera parte). 
tab. III, 23. IV, 15. 

supru sese purtuvitu (a supera parte polluceto). IV, 3. 

porsei nesimei asa deveia est (qui proxime ab ara 
deveia estj. VI. a. 9. 

porsei nesimei vapersus aviecleir est (qui proxime a 
sellis auguralibus estj. tab. VI. a. 9. 

ahavendu via ecla atera. VII. a. 27, quod a Bueche- 
lero ingeniose et recte conversum esse videtur: avertito o?nni 



>'• 



400 



Rnge 



via malum; quae Brealus de hoc loco disserit, ne veri similia 

quidem sunt. 

b) eetu ehe esu poplu (ito ex hoc populo). tab. VII. a. 45. 

Plerumque autem praepositionis loco illud suffixum tu 
{to) in usu est, quocum latinum tus {divinitus) cohaeret; tu 
^blativo suffigitur: 

akrutu (ex agro). V. a. 9. 

dur tefruto tasetur persnihimumo (duo ex rogo taciti 

precantor, Buech.). VII. a. 46. 

angluto hondomu anglome somo (ab angulo imo ad 

angulum summum). tab. VI. a. 9. 

2) Linguaosca. 

fl) Ablativus purus saepe in nummis legitur, quare 
Mommsenus (U. I. D.) hinc usum in linguam latinam trans- 
iisse putavit. Akudunniaih Timud, Sidikinud (lat. Benventod, 
Ladinod). Hic titulus sine dubio significat : nummus qui venit 

Benevento. . 

Aliae quoque in nuramis inscriptiones sunt; locativus: tren- 
trei (osc). — Ladinei (lat.). — Tum nominativus et genetivus. 

eisucen ziculud comonom ni hipid (ab illo inde die 
comitia ne habuerit). tab. Bantin. 17. 

viass . . imaden uupsens (vias ab ima inde fecerunt). 

X, 10 End. 

Praepositio huius generis ablativo nusquam, quod scimus, 

addita est. 

Terrarum url)iuiiic(ue nomina. 

Urbium nomina partim sola partim cum praepositionibus 
coniuncta ponuntur; ea autem regula, quae posteriore tem- 
pore invenitur, non exstat, quin etiam in Terenti fabulis 
semper praepositiones leguntur; tamen terrarum noinina iam 
tum aeque ac sequenti tempore coepta sunt tractari. 

I. Terrarum nomina. 

a) 1) Aetolia cepit. C. I. I, 534, i. e. praedam inde abs- 
tulit, de qua re Livius (24, 39 ; cf. Mommsenus quae disputat 
i. 1. 1.) loquitur. 



\ 



V 



V 1^-- 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 401 

2) Aegypto advenio. Plaut. Most. 440, quem dicendi 
usum Quintilianus (I, 5, 38) vituperat. cf. Draegeri librum 
pag. 457. 

3) rediit Caria. Curc. 225. 

4) adtuli tus Ponto amoenum. Truc. II, 6, 59. 

5) petebant pellem Colchis, imperio regis Peliae. Enn. 
tr. 286 (Ribb. 211). 

6) Utinam ne unquam, Mede, Colchis cupido corde pedem 
extulisses 311 (241). 

b) 1) ex Graecia nemo reperiri potest. Accius 464. — 
Plautus praebet exempla haec! 

2) ex Macedonia advenio. Trin. 845. 

3) ex Asia venit. Stich. 152, 367. Trin. 845. 

• 6) abductam ex Arabia. Persa 522. Trin. 845. 

8) ne quis ex Arabia persequatur. Persa 541. 

9) ex Alide rediit. Capt. 1002. 

10) ex Alide redduximus. 1011. 

11) eras tuas atque ex Graecia (scil. oportet esse). Rud. 737. 

12) adtuli pallulam ex Phrygia. Truc. II, 6, 55. 

13) adduxi ancillas ex Suria. Truc. II, 6, 49. 

14) adtulisti usque e Persia. Persa 461, 498. — 
Terentius haec habet: 

16) ex Attica hinc abreptam. Eun. 110. 

17) ex Aethiopia ancillulam 165. 471. 

18) hanc esse captam ex Caria. Haut. 608. 

19) qui ex Piraeo abierit. Eun. 290. 

Piraeeum esse locum, non oppidum Cicero (ad Attic. VII, 
3, 10) dicit, ut excuset quod ipse dixit „in Piraeea cum 
exissem" (ad Att. VI, 9, 1). 

Omnino igitur sex ablativi soli, undeviginti cum prae- 
positione coniuncti in prisca latinitate inveniuntur. 

II. Urbium nomina. 

1) Hinnad cepit. C. I. L. 530. 

2) Poeni Sarra oriundi. Enn. ann. 330. 

3) reditum est Pergamo. Pacuv. 167. 



CuRTius u. Brugmak, Studien X. 



26 



402 



Ruge 



4) Troiad exibant. Naev. b. P. fr. 5. 

5) Syracusis soleae. Cato d. r. r. 

In Plauti fabulis reperiuntur haec exempla: 

6) Periphanes Rhodo. Asin. 499. 

7) advexti tuae matri ancillam Rhodo. Merc. 390; hane 
lectionem praebet codex B; in codicibus CD legitur: e Rhodo» 

8) tulimus Epheso. Bacch. 231. 

9) Carysto venit. Pseud. 730. 

10) Zacyntho hospitem. Merc. 940. 

11) Lemno adveniens. Truc. II, 4, 4; I, 1, 74. 

13) Megaribus commigravit. Persa 137. 

14) Ambracia huc veniunt. Stich. 491. 

15) Hannonem Carthagine. Poen. V, 2, 36; IV, 2, 78. 
surripitur Carthagine. Poen. 66 prol., V, 2, 27. 29. 141, ' 

21) remissi sunt Thebis. Epid. II, 2, 24. 

22) quia ThebiS redierit III, 3, 35. 

23) Delphis tibi responsum ducito. Pseud. 480. 

24) hinc Athenis civis eam emit. Epid. IV, 2, 32. 

25) huc Athenis exul venit. Rud. ,35. 1105. Mil. gl. 489. 
114. 384. 439. 

31) serve Athenis pessume. Pseud. 270. 

Huc pertinent praeterea tribuum nomina. Vetustissimus 
mos erat tribum ex qua quis oriundus erat ablativo solo in- 
dicare : 

Verres Romilia. (Cic. Verr. I, 8). 

h) Urbium nominibus praepositio additur in his exemplis : 

1) nihil a Troia adportat. Pacuv. 318. 

2) e Troia exibant. Naev. b. P. fr. 6. 

In Plauti fabulis exstant haec: 

3) ex Epheso navis advenit. Bacch. 236. 

4) ex Epheso literas missi. 389. 561. 

6) unde esse eam aiunt? Ex Samo. 472. 

7) avexit ex Samo. 574. 

8) ecfertur praeda ex Troia. 1058. 

9) conspicor navem ex Rhodo. Merc. 257. 



y 



\ 



V. 



\ 



y 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 403 

10) advenio ex Seleucia. Trin. 845. 

11) purpuram ex Sarra tibi adtuli. Truc. II, 6, 58. 

12) ab Acherunte veniam. Amph. 1078. 

13) quo die Orcus ab Acherunte mortuos amiserit. Poen.I, 
2, 134 quamquam dubium est, num liceat nomen Acheruns 
hoc loco enumerare. 

14) longe ab Athenis. Persa 151. 

15) a Magalibus periere. Poen. pr. 86. 

16) ex Anactorio commigravit. Poen. pr. 93. 

17) ex Carysto advenit. Pseud. 737. 

18) ex Sicyone huc pervenisti 1174. 

19) ex Seleucia veniat. Trin. 771. — 

In Xei'enti fabulis: 

20) ex Andro commigravit. Andr. 70. 

21) abreptam e Sunio. Eun. 115. 

22) est e Corintho hic advena anus. Haut. 96. 

Reperiuntur igitur terrarum nomina: 
I. Cum verbis movendi, eundi, aliis coniuncta 

a) sine praepositionibus 6 

b) cum praepositionibus 15 

II. Cum verbis originis: 

a) sine praepositionibus nullum 

b) cum praepositionibus 4 

Urbium nominum exempla: 
I. Cum verbis movendi etc. coniuncta 

a) sine praepositionibus 23 

b) cum praepositionibus 19 

II. Cum verbis originis: 

a) sine praepositionibus 8 

b) cum praepositionibus 3 

Attamen quae ablativo vis insit, saepius dubitari potest, 
quam ad rem demonstrandam haec exempla affero: adduxi 
ancillas ex Suria (I, b, 13 cf. II, b, 7), ex Epheso navis ad- 
venit (II, b, 3), ubi utrumque ablativi genus locum habet. — 
Constat autem illam regulam, qua postea terrarum nomina 

26* 



K^ 



404 



Ruge 



tenebantur, priore iam tempore usurpari coeptam esse, urbium 
vero nomina nullo intercedente discrimine modo sola, modo 
cum praepositione coniuncta poni. 

Ablativus, quo versari aliquid in aliquo loco signifieatur. 

Postquam de ea ablativi vi, quae huic casui quasi in- 
nata est, disputavimus, transimus ad secundum usum eumque 
in lingua latina certe antiquissimum, quo ablativus eum locum 
significat, in quo aliquid est sive versatur. Quaeritur autem, 
utrum latini homines hunc usum primi constituerint , an ab 
italica illa communi dialectorum matre, quippe quae omnes 
octo casus possederit, adepti sint. Qua de re nunquam quae- 
situm est, quod homines docti, semper a Ciceronianae aetatis 
dicendi ratione profecti, hunc usum in prisca latinitate atque 
dialectis eundem fuisse pro certo habebant. Ac primum qui- 
dem de dialectis disputabimus, in quibus cum locativus in- 
veniatur ab ablativo forma distinctus, veri simile est usum 
quoque magis indogermanico sive primigenio respondere, 
quam qui in lingua latina exstat. 

I. Lingua umbrica. 

Aufrechtus et Kirchhoffius, Brealus, Buechelerus in non- 
nullis locis ablativum locativi loco positum esse putaverunt, 
quin etiam Buechelerus in eiusmodi exemplis d litterae abla- 
tivi propriae reliquias quasdam inveniri sibi persuasit, id 
quod non pi-obandum esse supra demonstrasse nobis vi- 
demur. 

1) serse pirsi sesust — erse (sede qua steterit — ea) 
tab. VI a. 5; quae formae locativi sunt. 

2) persfiimu puse sorsu VI, b, 37, quod Brealus verlit 
uti in fercto, Buechelerus vero certe rectius interpretatur 
precator ut porcilia. 

3) tremnu serse ehveltu VI, a, 2 Buechelerus, cuius sen- 
tentia a Breali interpretatione non multum differt, hoc sic 
convertit: in tabernaculo sedens iubeto, Conferri potest si- 
milis enuntiatio tremnu serse combijiatu (in tabernaculo se- 



\ 



y 



De ablativi in veteribns linguis italicis forma ct usu locali. 405 

dens auspicator) VI, a, 16. Inquiramus autem in aliquot 
alios locos, quomodo se habeant. In tab. VI, b, 51 combi- 
fiatu vapeje avieclu (auspicator ad (in) vapides avieculos^ 
Vides hoc opus locum quendam versus fieri. Eadem dicendi 
ratio apparet: tra Sahta kupifiaia (trans Sahtam auspicator) 
I, b, 35; vapejem avieklufe kupifiaia I, b, 14. Quid, nonne 
est veri simile nostro loco sedem nominari, ex qua quis auspi- 
cari debeat, ut sic convertamus : a tabernaculo, sedens, auspi- 
cator sive ab aedificata sede auspicator] quod verbis atque 
sensui non repugnat. 

4) erahunt vea etutu (eadem via eunto, Buech.), I, b, 23; 
eundem sensum verbis erafont via etutu contineri apparet, 
quare Breali interpretatio easdem vias eunto placet fortasse 
nonnullis putantibus ex formis quae sunt eraf-ont veaf con- 
sonantem / excidisse ; quae opinio confirmatur eo, quod ont, 
hont ab verbo huntak vix disiungi potest. Nec placet Bueche- 
leri sententia ont, hont ex font (era — font) ortum esse, quia 
initio quidem vocis umbricae consonantes deleri non solent. 
Ceterum etiamsi illos casus ablativos esse statueremus, ea 
re nequaquam probaretur ablativum ab Umbris locativi loco 
positum esse. Potuit enim hic ablativus ex eo instrumentalis 
casus usu fluere, quo spatium, quocum quid cohaeret, sive 
viam, qua quis proficiscitur, significat (ut iugis Octogesam 
perveniret, Caes.). 

Non magis iis verbis quae tab. I, b, 48 legimus erihunt 
tuderus (in iisdem finibus) sententia mea refellitur, quoniam 
ablativus pluralis numeri ex ablativo et locativo confluxit. 

Fortasse mihi aliquis obiiciet co {kum) praepositionem, ab 
Umbris substantivo quocum cohaeret semper postpositam et ea 
fere potestate quam habet latinum ad praeditam, non tantum 
cum pluralis sed etiam cum singularis numeri ablativis con- 
iungi in his exemplis destruco persi (ad dexteram postem), 
vukukum Juviu (ad aedem lovium). Sed intellegitur hic usus 
ex praepositionis kum (co) natura, quippe quae significet prope 
ad atque similiter adhibeatur ac nesimei (proxime) i. e. cum 
ablativo nesimei asa deveia (proxume ab ara dev.) VI, a, 9, 



406 



Ruge 



seciindum eum usum, qui est in lingua latina notissimus (prope 
a Sicilia, Cic). 

II. Lingua osca. 

1) ekuk ammamid eituns {hoc amhitu eunt, aut eant) 
XXXVII End., quam interpretationem Mommsenus ipse non 
certam protulit; ex Buecheleri quoque sententia eituns alio 
modo convertendum est; fortasse hic ablativus eodem modo 
explicandus est, quo erakunt vea de quo vidimus pag. 405. 

2) a?nnu(l puf (in circuitu quo, End.) Cipp. Abell. 17 ; 
melius interpretatur Mommsenus ex causa aliqua-^ Enderisi 
enim sententiam falsam esse demonstratur verbis cadeis am- 
nud (tab. Bant. 6), quod hic ipse yetiti causa explicat. 

3) ekak nonnunquam adverbio hic convertitur, ut ekak 
atque ekik (locat.j eiusdem potestatis esse videantur (End. XI). 
pastata ekuk upsan dedet Mommsenus recte interpretatur por- 
ticum hanc faciendam dedit, Si Enderisius hic scribit, sine 
dubio errat. 

XVI, 5 triibum ekak upsannam dedet. X, 2 ekak viam 
terem(nat)ten8 (hanc (End. : hic) viam terminaverunt). XXVI, 1 
[e]kak ups[annam de]ded. — Ubique ekak vocula hanc ex- 
plicari licet multo aptius quam hic, Nam consonantem m 
saepius decidisse exemplo esse potest X, 5 via pumpiiana 
(viam pompeianam). 

Aliis locis magis fortasse placeat eiusdem vocis inter- 
pretatio: hdc scil. eitnivad (cf. Lll, Mo. 4), ut conveniat cum 
eisak eiffurad (ea pecunia), quod non minime eo confirmatur, 
quod ekak plerumque cum upsan coniunctum exstat (vid. 
End. XI). 

4) ekhad nihil demonstrat, quod lapis, in quo haec in- 
scriptio legitur, laesus est. 

5) iak {XXVIII) iace {XXIX) non aliter atque ekak 
intellegitur. 

6) svae pod tab. Bant. 24, cuius interpretatio , quam 
Enderisius auctore Mommseno aflfert, valde dubia est, quia 
aliquando hoc loco minime requiritur; fortasse verbji illa 
potius cum latino quod si comparanda sunt. 



\ 



y 



,> 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 407 

7) pifkkapfd C. A. 52 ; t. Bant. 8 : pocapid, quod Momm- 
«enus graeco TtoTi comparat; sententia Enderisi, ex qua hoc 
verbum factum est ex pod-ka-pid, nullam habet vim. 

8) [p]itllad viff uruvif ist C. A. 56 non est, cur non a 
qua via convertas. 

Summi vero momenti sunt exempla haec. 

9) slaaijfd pud fst C. A. 12; de verbo slaagid G. Curtius 
in annalibus antiquitatis studiorum 1847 pag. 493 sic iudicat: 
„so viel scheint festzustehen, dass das Wort eine Ortsangabe 
enthalt, also der Ablativ in dieser Declination fur den Locativ 
steht. " Rectissime quidem huic verbo, cuius etymologia non 
plane nota est, localem vim inesse intellexit, sed quid sibi 
velit illud slaagid, fortasse nunquam elucebit; a Mommseno, 
quem omnes alii sequuntur, sic explicatur: loco quod est-, 
quem cum non fugeret in ablativo magnam difficultatem in- 
esse, praepositionem en ante slaagid excidisse putavit. Sed ne 
sic quidem de sententia loci satis constat, ac parum verisimile 
est in eadem lingua locativum et en cum ablativo in usu fuisse. 

10) ekfk sakaraklfffn Biivaiajiftd aikdafed. End. XXIV. 
Mo. U. I. D. 172. 

Translationem Boviaifi Mommsenus nonnullis, quae affert, 
exemplis (decurio Nola, Ilvir Venafro) defendere conatur, 
sed aliud est decurio Nola aliud hic Boviano (i. e. Boviani); 
nam sakaraklfttn Bftvaianfid (sacellum Boviani) hoc loco nuUo 
modo intellegitur, quoniam genetivus exspectatur, praesertim 
cum ekik, quod antecedit, nihil nisi Boviani esse possit. Num 
ekik . . Bfivaianifd (hic Boviani) coniungendum sit, quod qui- 
dem plane refelli nullo modo potest, mihi dubium videtur 
esse similes enuntiationes comparanti has: mitfjiikef tej^ei {in 
iej^j^a comjjtftni) C. A. 19, Fj^entrei, cf. pag. 400). — Itaque 
hunc locum sic intellego : meddix tuticus . . . Boviano, quae 
sententia exemplis, quae Mommsenus affert, adiuvatur. Con- 
cedendum quidem est verborum ordinem, hac sententia pro- 
bata, esse mirum, sed ille verbo sakarakliim semper distur- 
batur. 

Quae cum ita sint, demonstrasse mihi videor in lingua 



\* 



408 



Ruge 



umbrica nullum, in osca fortasse aliquot exempla exstare, 
ubi ablativus nudus locativi vim habeat. 

Dixerit fortasse quispiam senteutiam meam falsam esse, 
quia non 4-aro ablativus cum praepositione coniunctus ver- 
sari aliquid aliquo loco significet. Huius rei exempla sunt: 

1) op toittad (coram populo) t. B. 14. iip eisud sakara- 
klud (apud illud sacellumj C. A. 13. 

2j pru meddixud fpro magistratu) tab. Agn. 13. 
pru medicatud t. A. 23. 

3) post exac A. B. 8, 23 (posthac). piist feiluiis C. A. 45 
(post ficos). 

Multum autem interest inter casum aliquem nude posi- 
tum eumque, qui cum praepositione coniungitur. Nam prae- 
positionum qualis sensus primus fuerit, nescimus. Nonne 
latinus usus, secundum quem proxume ah urbe et proaunne 
ad urbem dicere licet, luce clarius demonstrat eandem sen- 
tentiam diversis praepositionibus adhibitis proferri posse? ad 
urbem si dicitur, potest hoc haud dubie germanice verti bei 
der Stadt — apud forum, ud forum idem est quod in foro, 
attamen non est qui dicat, accusativum solum locativi sen- 
sum usquam accepisse. Hanc in rem si accuratius inquiri- 
mus, apparet eorum verborum, quae sunt ager ad urbem, 
sensum primigenium fuisse der Acker, der sich bis zur Stadt 
hinsieht\ nesimei asa deieia (nahe beim Altar) 7iahe iwm Altar 
aus gerechnet. 

Quare sententiam profero, quam veram esse imprimis 
Georgius Curtius, magister benevolentissimus, in colloquio 
mihi persuasit. Non modo ablativus (sive locativus) pluralis 
effecit, ut etiam ablativus singularis in lingua latina locativi 
loco usurparetur, quorum utriusque casus formae priore qui- 
dem tempore differebant, sed etiam praepositionibus additis 
ablativi vis debilitata quodammodo atque minuta est, ut 
postremo, postquam formae quoque confluxerunt, ablativus et 
locativus fere plane commisceri possent (Curtius, Erlaute- 
rungen^ pag. 176). Itaque fortasse factum est, ut in osca quo- 
que lingua aliquoties ablativus locativi munere fungeretur. * 



\ 



V 



De ablativi iii veteribus linguis italicis forraa et usu locali. 409 

III. Lingua latina. 
Id quod supra demonstrasse nobis videmur, latinae quo- 
que linguae usu confirmatur; etsi enim iam antiquissimis 
temporibus ablativus locativi loco usurpatus sit, tamen hic 
usus illo quidem tempore rarus est. Perscrutantibus nobis 
aliquot Plauti et Terenti fabulas hoc miro fere modo com- 
probatur. In Plauti Trinummo semel tantum ablativus pro 
locativo positus est: v. 484 „Cena hac annonast sine sacris 
y hereditas"; nam verbum rure 166 quod codices habent 

(Nonius: ruri) nullius est momenti. In Mostellaria autem 
fabula huiiis ablativi nullum exemplum exstat, quia versus 
1063: foris concrepuit proxuma vicinia eodem modo inter- 
pretandus est quo Mil. 1377 hinc sonitum fecerunt fores, 
In utraque autem fabula circiter triginta ablativi cum prae- 
positione coniuncti sunt ea potestate, de qua agitur, praediti. 
In Terenti fabulas idem cadit. 

Transeo ad locativi similem usum ablativi nudi. 
fl) ubi habet? urbe agrone? Accius 537., 
novem hiemes saxo stratus pertuli. 557. 
conclamitare tota urbe. Pl. Merc. 57. 
J suon' quicque loco est. Most. 254. 

capite sistebant cadi. Mil. 851. 

utero haeret meo. Stich. 170, cf. adhaesit ad infimum 
ventrem. 236. 

qua via te captent eadem ipsos cepi. Ter. Hec. 73. 

Dardaniis campis. Ennius ann. 359. 

plenis semitis qui advorsum eunt. Pl. Merc. 114. 

omnes festinant intus totis aedibus. Casin. IV, 1, 5. 
b) Cum ablativi cum praepositionibus coniuncti usus 
multo frequentior sit atque per totam latinitatem reperiatur, 
pauca modo exempla adferam. 

sunt in bello. Enn. tr. 379 (cf. domi duellique duel- 
> latores optumi. PI. Capt. 68). 

te in terra vivere. Mil.56. (strata terrae lavere lacrumis 
vestem. Enn. ann. 370. terrae odium ambulat. Bacch. 820.) 



; 



410 



Riige 



in nostrast domo thensaurus. Pseud. 84. (meae domi 
te accipiam. Mil. 739.) 

in germani fratris loco. Ter. Andr. 292. 

in totis aedibus tenebrae sunt. Poen. IV, 2, 12. 
Hic notandum est verbum ilico, quod ex in loco ortum 
esse recte statuitur; atque sensu locali invenitur: manete 
ilico. Caec. Stat. 118. Bacch. 1140. 

Quo ablativi usu perlustrato occasio oblata videtur esse 
sententiae quam nuper Maximilianus Muellerus (Fleck. Jahrb. 
f. Philol. 1875 pag. 689; cf. Bergk, Beitr. I, 10) de ablativi 
d protulit, examinandae. — Dictione enim tali, qualis est 
in altod marid, ille unquam Romanos usos esse negat, quia 
d ei tantum ablativo conveniat, qui proficisci ab aliquo loco 
significet {ah altod marid), Et hoc quidem constat columnam 
rostratam, ubi plures huiusmodi formae leguntur, argumento 
non esse; nam Claudio imperatore ille titulus denuo scriptus 
est, quo tempore vel doctissimi homines, in quorum numero 
Quintilianus (I, 7, 11) est, ignorabant, illud d quid sibi vellet, 
immo hanc consonautem ex scriptorum licentia additam esse 
putabant. Pariter autem Muellerus illud senatus consultum 
de Bacchanalibus , ubi in ablativi exeraplis omnibus d scri- 
bitur {in oquoltod)^ repudiat, sermonem huius tabulae non 
populi Romani, sed scribarum esse ratus, quod quidem verba 
in agro Teurano in fine posita demonstrarent. Verum etiamsi 
illum sermonem, quo scribae usi sunt, antiquiorem, ut ita 
dicam, Kanzleistil fuisse concedimus, tamen unde illi homines 
hauserint, quaeritur? certe enim antiquis scriptis et monu- 
mentis quae sequerentur usi sunt, atque scribae plerumque 
antiquas et obsoletas formas retinent, non novas sibi fingunt. 
Quare Muellerus in hac re pervestiganda rectam viam 
non ingredi mihi videtur. Ablativum enim locativi munere 
fungi non minime eo efficiebatur, quod nonnullae casuum 
formae in unum confluxerant (cf. pag. 392. 408); in primae 
autem et secundae, quae vocantur declinationis nominibus 
praeterea aliae fuerunt causae, in quibus ceterarum declina- 
tionum analogia non minima fuit. Nam postquam variae 



\ 



y 



V 



y 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 41 1 

praepositiones cum casibus coniunctae in usum venerunt, ipsa 
casuum natura ea re quodammodo immutata est. Dudum 
dicebant Romani in regione, in mari, quae formae initio loca- 
tivi fuerunt, deinde tamquam ablativi sentiebantur, quia forma 
ablativi in illa declinatione a locativo fere diversa non erat. 
Ita factum est, ut ex horum exemplorum analogia etiam in 
oppido dicerent. Multum praeterea valuit elocutionum con- 
trariarum analogia, ita ut cum dudum a regione et in regione 
dixissent, postea ad illud, quod est ex oppido, e villa, accederet 
in oppido, in villa. — Quae sententia luculenter confirmatur 
linguae arcadicae atque cypriae usu, ubi praepositiones aTtv 
et eg (s^) ex analogia praepositionis Iv (h) cum dativo con- 
iunguntur: ccTtv ra av — yivt]TOL (Cauer, del. 117, 5); ccTtv 
ra La (118, 8), ig xol SQyoi (117, 52). — iog rot ^oIt^o) 
(del. 118, 5). 

Sed illo tempore, quo in lingua latina ablativus locativi 
vim habebat, si d abhitivi exstabat — id quod dubium non 
est — etiam ablativus suffixo r/ praeditus hac vi poni potuit; 
an putabis unum quemque hominem latinum considerasse,' 
utrum ablativum locativi sensu usurparet necne? Immo 
ex analogia ablativorum in ??iari, in regiojie etiam in oquol- 
tod formabatur, et deinde in marid-, haud dubie tertiae de- 
clinationis nominibus multo rarius illud d suffixum invenitur, 
quod prius amissum esse videtur quam ceterarum declina- 
tionum. — Idcirco Ritschelius certe ingeniose istud d Plauto 
hiatus tollendi causa tribuit, quippe quae littera Plauti aetate 
in monumentis scriberetur. — Aliud exemplum invenitur in 
ephem. ep. 1874 p. 205: in hoce loucarid. 

Ablativl ustts temporalis. 

In lingua italica sic ut in indogermanica non locum 
tantum sed etiam temporis spatium, quo quid factum est, 
casu locativo significatum esse negari non potest; atque 
huius casus, qui mox cum ablativo confluxit, multae adhuc 
reliquiae supersunt, quas enumerare longum est. Itaque non- 
nulla tantum exempla, ut hanc rem comprobemus, proferamus. 



.V 



412 



Ruge 



vesperi, vespere, lemperi, tempore, heri, liici (vide ex- 
empla quae Corssenus, Aussprache I, 775, atque Lorentzius 
in edit. Mostellariae v. 534 collegerunt), ?na?ii, mane (Curtius, 
Grundz.4 p, 329). Exempla meri ablativi temporalis aflferan- 
tur haec: 

a) Solet parere decimo mense. Caec. St. 14. 

nocte caeca caelum e conspectu abstulit. Accius 32. 
me decies die uno saepe extrudit aedibus. Pl. Aul. 1, 2, 4. 
qui illanc stupravit noctu Cereris vigiliis. Pl. Aul. 
prol. 36. 

b) Addita praepositione haec leguntur: 

in nocte serena. Enn. ann. 388. 
confido illum in his diebus me reconciliassere. Capt. 164 
(cf. Brixi adnot.). 

ter in anno. Bacch. 1127. 

quo velis in tempore ut te exsolvas. Ter. Haut. 721. 

ut tam in brevi spatio de me eiecerit animum. Haut. 955. 

Terraram urbiumque nomiua. 

Qua de re agentibus nobis opus est casus variarum 
declinationum seiunctim tractare, quia sic optime usus unius- 
cuiusque formae proprius perspicietur. - 

I. Terrarum nomina. 
cf) Tertiae declinationis: 

a) illic apud vos servit captus Alide. Plaut. Capt. 330; 
hic Fleckeisenus praeeunte Bothio, quem etiam Holtzius se- 
quitur (pag. 80), in Alide contra codicum auctoritatem scribit. 

b) eum vendidit in Alide. Capt. 9. 24. 541. 544. 587. 
634. 970. 976. 

Accedant exempla montis: 

in Sauracti habitat. Cato orig. 66 (Peter). 
quem Chiro in Pelio docuit. Liv. Andr. 35. 

/5) I. atque H. Declin. 

a) Nullum exemplum exstat. 

b) in Fiscello caprae ferae sunt. Cato orig. p. 1 1 (Jordan). 



\ 



/ 



V 



^y 



De ablativi in veteribus liiiguis italicis forma et usu locali. 413 

Plautus haec exempla reliquit: 

2) illum reliqui in Cecropia insula. Trin. 928. 

3) Arabiast in Ponto. Trin. 934. 

4j natus esse in Sicilia. Men. 409, 1096. 

6) utinam in Sicilia perbiteres. Rud. 495. 

7) elephanto in India praefregisti brachium. Mil. 25. 

8) centum in Cilicia sunt. Mil. 42. 

9) centum in Cryphiolathronia sunt. 43. 

10) faciebat in lonia. Persa 826. 

11) cepere urbem in Arabia. Persa 506. 

12) Quid in Cappadocia? Mil. 52. 

(13) in Graecia hoc fieri aio. Casin. pr. 71; qui prologus 
post Plauti mortem factus est, ut hoc exemplum non magni 
sit momenti. 

Ennius praebet: 

14) in Sicilia. pag. 173 (Vahl.). Euh. XI, 60. 

15) in Creta. pag. 174. Euh. XII, 70. 
16j in Creta et in oppido Cnosso XII, 72. 

^aecilius: ^ 

17) quantum amantum est in Attica. inc. fab. 11. 
Terentius: 

18) est in Asia. Haut. 181. 

19) coimus in Piraeo. Eun. 539. 

20) liqui in Aegaeo freto. Pacuv. 179. 

21) in Parnaso tripudiantem. Accius 249. 
y) Abl. plur. exemplum hoc: 

a) natus Argis ex patre Argo. Plaut. Amph. 98. 

IL Urbium et insularum nomina eorumque 
simillima. 

«) Tertiae declinationis exempla: 

Cum supra viderimus huius declinationis ablativum et 
locativum inter se commixtos esse, ut rure atque 7^uri ean- 
dem vim praeberent, nunc formas ope i aut e formatas enu- 
merabimus. 

a) 1) ut Acherunti clueas gloria. PI. Capt. 685. 



414 



Ruge 



2) quae Acberunti fierent cruciamenta. 995. 

3) quantum Acherunte est mortuorum. Poen. I, 3, 22. 

4) neque hic neque Acherunti sum. Merc. 606. 

5) Fuere Sicyoni Dionysia. Cist. I, 3, 8. 

6) Sicyoni necessest me esse. Pseud. 995. 

7) Adulescens hic est Sicyoni. Cist. I, 3, 42. 

8) hic ut Acherunti ratio scribitur. Truc. IV, 2, 36. 

9) Carthagini aio hoc fieri. Casin. pr. 71. 

10) 11) Carthagini sum natus. Poen. V, 2, 78. 96. 

/?) I. atque II. Decl. 

a) Duo exempla exstant, in quibus ablativus locativi 
munere fungi videtur, nisi forte codicum auctoritate neglecta 
locativi formam scribere libet. 

1) hospes respondit, Zacyntho ficos fieri non malas. 
Merc. 943. 

2) Mil. gl. versus 653 in codicibus sic legitur: 

non enim in Apiilis non suviinimula 
quem versum Ritschelius quidem sanavit, cum scribit Ani- 
mulae\ at reputanti tibi in Mercatoris versu Zacijntho pro 
Zacynthi dictum esse, quid sit cur non scribas non sum (vel 
noenum, praeeunte Buechelero, Fleck. Jahrb. 1863 pag. 774) 
in Apulis non Animula, non video. 

3) Romae tunicas, Venafro palas, Suessae et in Lucanis 
plostra. Cato r. r. 135; quo loco non ablativum pro locativo 
dictum esse facile iis verbis, quae sequuntur, perspicitur: 

Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro. 

Quae verba sic explanes necesse est : dolia, labra, quae 
Romae fabricantur, tegulae, quae ex Venafro afferuntur vel 
arcessuntur; — quare etiam illam enuntiationem sic intelle- 
gimus: Romae tunicas, (e.v) Venafra palas] quod confirmatur 
sequenti oratione: Capuae, Nolae, Romae, Venafri-^ nam 
scriptorem vocibus Venafro et Venafri in eodem capitulo 
pari sensu usum esse certe neges. 

^) 1) in Venafro erat. Cato d. r. r. 136 (Venafri No- 
lae, 135). 



,"] 



n 



\i 



\ 



\, 




S 



De ablativi in veteribus linguis italicis tbrma et usu locali. 415 

2) in oppido Cnosso. Ennius Euh. 72. 

In Plauti fabulis exstant exempla haec: 

3) damnum in Epidamno duas. ,Men. 268. 

4) ibidem in Epidamno novisti. 380 (bis). 

6) latro in Sparta fuit. Poen. III, 3, 50. 

7) quam in Epidauro memini comprimere. Epid. IV, 1, 
17. 31. 

9j mihi in Epidauro primus pudicitiam pepulit. Epid. 
IV, 1, 18. 

10) ecquem in Epidauro noverim. Curc. 341. 

11) in Epidauro salutem dicit. 429. 

Contra: si quis quid Epidamni curari sibi velit. Men. 51. 
Epidauri satam video te. Epid. V, 1, 29. 

12) in Ephesost carissumus. Bacch. 309. 

13) tibi est in Epheso quid negoti. Mil. 441. 

14) se sectari in Epheso memorat mulieres 778. 
Contra: nullus est Ephesi. Bacch. 336. 1047. 

Ephesi sum natus. Mil. 653. 

15) illas emit in Anactorio. Poen. IV, 2, 74. 
In Terenti fabulis: 

16) alii in Andro audivere. Andr. 931. 

17) cum eius consuevit matre in Lemno. Pho. 873. 1004. 
Contra: Lemni reddunt praedia. Pho. 680. 

Lemni habuit aliam. 142. 
mansiones diutinae erant Lemni. 1013. 
19) in Imbro moritur. Hec. 171. 

y) Ablativus pluralis: 

1) non falsa autumare dictio Delfis solet. Pacuv. 308. 
Naev. b. P. 7. 

3) glaucum cape Cumis. Enn. pag. 166 (Vahl.). 
Plautus exempla praebet haec: 

4) licet hoc Athenis nobis. Stich. 448. 

5) est Athenis quisquam. Asin. 492. Bacch. 563. Most. 
1072. Rud. 738. 9. 741. Mil. 451. Rud. 746. 

13) omnes res gestas esse Athenis autumant. Men. 8. Mil. 
gl. 99. 100. Ru. 1111. 



i^MMMI 



tf 



416 



Ruge 



<T 



17) Quem me dices digniorem esse hominem Athenis 
alterum. Epid. III, 4, 70; I, 1, 24. In fab. Aulularia, Pseu- 
dulo, Truculento quincjuies ^Athenis" exstat. 

23) qui Syracusis habet. Men. 69. 17. 409. 
te Syracusis natum esse. 1097. 

27) natam Thebis videon' ego te. Epid. V, 1, 29. Amph. 677. 
1046. Rud. 746. 

Consideremiis huius quaestionis quae sit summa. 
Reperiuntur 1) terrarum nominum exempla; 
a) ablat. sing. III. decl., 1 sine praep. ; 8 cum praep. (praeterea duo 

/?) » n 1- II- n — n » 21 exempla montis). 

Y) „ plur. — „ 1 „ „ — 

2) Urbium nominum exempla: 
a) abl.sing.III.decl., 1 1 sinepraep. ; — cum praep. 
/^) . . I.II. » 2(?)„ „ 19 
y} „ plur. — „ 30 „ „ — 

Quibus rebus expositis singularis numeri ablativum ipsam 
locativi vim non habuisse apparet, aliquot autem tertiae de- 
elinatiouis nomina, quorum formae locativo respondeant, eius 
casus loco adhibita esse, qua re id, quod de ablativi in lingua 
italica atque latina vi disputavimus, confirmatur. Tum id, 
quod de ablativi pluralis forma supra exposuimus, probatur, 
comparantibus enim nobis ablativi singularis decl. I. et II. 
usum cum ablativi pluralis usu dubium non est, quin hic 
locativi suffixo formatus sit. 

III. Ablativus qui terminum in quem signi- 
ficare videtur. 

Vis ablativi, de qua nunc disseremus, quamquam a pro- 
pria huius casus potestate primitus diversa non fuit, propterea 
tamen silentio praeteriri non potest, quod ex nostrae linguae * 
usu aliquot ablativis latinis ea vis inesse videtur, ut termi- 
num qui dicitur in quem significent. At alia saepe Romanis, 
alia nobis cogitandi ratio est. — Exempla haec sunt; 

non hac temere transiri potest. Bacch. 85 (i. e. hac 
ria aut aff hac parte). 



\ 



V 



jil 



\.. 



v 



I 



De ablativi in veteribus linguis italicis forma et usu locali. 417 

illac transiit ad nos. Truc. II, 1, 37. 
sequere hac me ad forum. Pseud. 1229. 
si istac ibis . . hac ibo potius. Merc. 219. 
ite hac ad cantharum recta via. Ps. 1051. 
iter hac habui. Ter. Eun. 1065. 

In eiusmodi igitur enuntiatis hac vix aliter atque hier- 
hin interpretere. Sed facile est intellectu, quomodo vis horum 
adverbiorum hac, illac, quae ab eo quod est ex hac parte aut 
hac via primitus diversa non fuerunt, ita mutari potuerit, ut 
postremo a vi dorthin fere non differret. De vocibus qiio^ 
illo, huc, illuc hoc loco non quaeretur, has enim formas non 
ablativos sed dativos esse rectissime ab Hartungio atque 
Curtio intellectum est, qui homines doctissimi verba quo, 
eo ex quoi, eoi exorta esse putant. 

Invenimus igitur quaerendo antiquissima iinguae latinae 
aetate, ex qua aliqua notitia ad nos pervenit, ablativum 
purum paene sic ut indogermanicum adhibitum esse, sensim 
autem praepositionum maxime cum casibus coniunctarum ope 
id effectum esse, ut ablativus cum locativo propter multarum 
formarum similitudinem confunderetur. 



V 1 T A. 



\ 



Maiiiiiiliiiim» Ferdiiiaudus Ru^e iiatus sum Berolini d. 
XI. iir|it. III. a. b. 8. LIII patre Lud(»vieo, matre Maria e 
^eiite 3laiveriana. Elementis j^rimis instruetus gymnasium 
Frideriruni Werderanum, quod tum Bonuellio duce florebat, 
aitti. Ind iturilatis testimouium adeptus a. LXXII lenam 
me eonttili. iihi universiiatis eivihus adseriptus ter sex menses 
ifluaii» iiuiiulovjicis Naeavi. Seminarii arehaeolo^ici et socie- 
tai > -lammatieae, eui Delbrueckius et Sieversius praeerant, 
«ftilali» ftii: Keminarii phijoloiriei sodalis fui extraordinarius, 
»tii*ii5i*adii V \. ell. Bursiaui, Cappelleri, Delbruecki, Haeekeli, 
Nipperdei. Sehaet^eri, A. Schmidti, M. Sehmidti, Sieversi, 
Wfilteri. ~ Ber«dinum reduci facto atque inter eives Fr. G. 
uuiicriijiaijs recej)t«« llueliuerus, Kirehhoffius, Muellcnhoffius 
ai eierritatitines suas aditum mihi permiserunt; ad scholas 
trr«wi v\. cU. E. Curti . Droyseni, Huebneri, A. Kirch- 
biiiii, Muellenhoffi, Sieiuthali, Vahleni, Weberi, Zelleri. — 
A. LXXVI Lipsiam [)rofectus in societatibus suis Curti, Rib- 
berki . /rirnckei doctrina fructus sum; per bis sex menses 
i»i*b«dis iulenui w. cli. (i. Curti, Lipsi, Ribbecki, Zarnckei. 
— Hk iriris omnibus gratias ago quam maximas. 



- 



1